- MARCHETA seu MARCHETUM
- MARCHETA seu MARCHETUMIurisconsultis Anglis significat praestationem, quae pro prima nuptiarum nocte exigebatur olim apud Scotos, a voce Marca: quod, ut ait Buchananus l. 7. Malcolmum III. uxoris suae praecibus concessisse ferunt, ut primam novae nuptae noctem, quae Proceribus per gradus quosdam ex lege Eveni debebatur, sponsus dimidiatâ argenti marcâ redimere posset, vide LL. Burgorum Scoticorum. Quo etiam referendum id, quod habent LL. Hoelii Boni Regis Walliae c. 21. Nemo foneminam det viro, antequam de mercede domino reddenda fideiussorem accipiat. Puella dicitur esse desertum Regis et ab hoc Regis est de ea amachyr (i. e. pretium virginitatis) habere. Quantum autem quaelibet Sponsa solvere fuerit coacta, vide Regiam Maiestatem l. 4. c. 31. ubi inter alias Marcheta filiae Comitis et Reginae 12. vaccae etc. At in Anglia, tantum eos, qui obnoxiae conditionis erant, non vero liberos homines, Marchetum spectâsse, docet Bractonus l. 2. c. 8. aliique Auctores Car. du Fresne in Glossario laudati. Sed et scribit Dan. papebrochius ad vitam S. Foranni Abb. Walciodor. eam praestationem, pro redemptione primae noctis nuptiarum, a servis glebae exigi etiamnum a praediorum dominis, in Belgii, Frisiae et Germaniae aliquot tractibus. Ad quam consuetudinem etiam referendum, quod olim Ambianensis Episcopus in Gallia, in suos dioecesanos ius sibi competere asserebat, ut iis, qui noviter nuptias inierant, tribus primis noctibus, post celebrationem earum, una cubare non liceret, nisi certâ pecuniae summâ ei persolutâ: quod quidem abrogatum Abbavillensium petitione, Arestô Parlamenti Paris. 19. Martii A. C. 1409. uti refert idem Car. du Fresne ubi supra. Vide quoque Fletam l. 3. c. 13. §. 1. et infra, in voce Nox prima.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.